monumenta.ch > Plinius > sectio 195

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 195
{LXXIV} et alias omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue Corsici in omni alio usu acrimonia abhorrentis. quae variae sunt, et ad unitatem excidere calliditati ingeniorum contingit, utque eaedem nomen usitatum non habeant, physis appellant velut ipsius naturae admirationem in iis venditantes. Cum finis nominum non sit - quae persequi non equidem cogito, innumera et Graeca vanitate -, indicatis nobilibus gemmis, immo vero etiam plebeis, rariorum genera digna dictu distinxisse satis erit. illud modo meminisse conveniet, increscentibus varie maculis atque verrucis linearumque interveniente multiplici ductu et colore saepius mutari nomina in eadem plerumque materia.